CHATRAMITIS

CHATRAMITIS
CHATRAMITIS
regio iuxta mare rubrum. Strabo, l. 15. Χατραμὶς Dionysio dicitur. Incolae Artemidoro Atramotitae. Chatramotitae Stephano. Chatramotae Uranio. Chatrimmitae et Chatrimmititae Ptolemaeo. Nec ab his divetsi Atranutae, vel Adramtitae, quamvis distinguunt Uranius, Plin. l. 6. c. 28. ac Ptolemaeus. Chatramitis autem Hebraice est Hatzermaveth, sive Hadramauth, et est Arabiae regio myrrhifera, et thurifera apud Ptol. a Climace monte pertingeus usque ad Sachalita. Porro Hebraeis ad verbum sonat atrium mortis, ut et Arabibus regionem mortis. Rationem nominis innuit Arrianus, in Periplo maris Erythraei, his verbis: Μεταχειρίζεται, δὲ ὁ λιβανος ὑπὸ δούλων βασιλικῶν, καὶ τῶ ἐπὶ τιμωρία πεμωσμέενων: Ε᾿πίνοσοι δὲ δεινῶς οἱ τόποι, καὶ τοῖς μὲν παραπλεύουσι λοιμικὸι, τοῖς δὲ ἐργαζομένοις πάντοτε θανατώδεις. Haec Bochartus, qui et aliam Etymologiam profert de serpentibus ibidem letiferis, quem, sis, consule Phaleg. p. 116.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”